- WEIMARIA
- WEIMARIAelegans Thuringiae oppid. quondam peculiari Comitatui nomen, iam vero Sexoniae Ducibus sedem ac domicilium praebet. Comes eius ultimus Hermannus fuit, a Friderico Landgravio Thuringiae, quem contemptim Fritz appellare solitus erat, Comitatu exutus A. C. 1342. Eum Ioh. Friderici Elect. Filii, post bellum Smalcaldicum, a Caesare acceperunt, unde linea Saxo Weinmariensis orta. Quae hodie, Altenburgicô ramô nuper exstinctô, in Gothanam (Altenburgensis ac Coburgensis Ducatuum heredem) ac Weinmariensem, tribus surculis, Weinmariensi, Marcsulanô et Ienensi florentem, distinguitur. Vide Georg. Hornium, Orbe Polit. cum Animadvers. L. Ottonis Menckenit, p. 221. et supra passim. Vide Vimaria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.